Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.41 Plin. Nat. 20.42 (English) >>Plin. Nat. 20.43

20.42

silvestrem asparagum aliqui libycum vocant, attici orminum. huius ad supra dicta omnia efficacior vis, et candidiori maior. morbum regium extenuant. veneris causa aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. idem et semen valet cum aneto ternis utriusque obolis. datur et ad serpentium ictus sucus decoctus; radix miscetur radici marathri inter efficacissima auxilia. si sanguis per urinam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis obolis in vini cyathis duobus chrysippus dari iubet. set id hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat, docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radicis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.41 Plin. Nat. 20.42 (English) >>Plin. Nat. 20.43

Powered by PhiloLogic