Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.42 Plin. Nat. 20.43 (English) >>Plin. Nat. 20.44

20.43

apio gratia in volgo est. namque rami lactis potionibus per rura innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur. verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est. distinguitur sexu. chrysippus feminam

-- --

esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; dionysius * * * nigriorem, brevem, radicis * * * , vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum epulis feralibus dicatum esse - visus quoque claritati inimicum - caule feminae vermiculos gigni ideoque eos, qui ederint, sterilescere, mares feminasve; in puerperiis vero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant; innocentiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter nefastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis foliis emollit. suaviores aquas potui incoctum praestat. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem aurium. semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere vino vesicae calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.42 Plin. Nat. 20.43 (English) >>Plin. Nat. 20.44

Powered by PhiloLogic