Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.46 Plin. Nat. 20.47 (English) >>Plin. Nat. 20.48

20.47

ocimum quoque chrysippus graviter increpuit inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, praeterea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens. addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere, commanducatum et in sole positum vermes; afri vero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit

-- --

ocimum, non posse servari. quin immo tradunt aliqui, manipulo ocimi cum cancris x marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. diodorus in empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum. secuta aetas acriter defendit, nam id esse capras, nec cuiquam mentem motam, et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque venenis mederi ex vino addito aceti exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeratione, inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo et aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino. stomacho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et morbo regio et hydropicis prodesse, etiam in choleris destillationes stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis philistio dedit et coctum dysintericis, et contra * * * plistonicus, aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis exinanitque lactis proventum. auribus utilissimum

-- --

infantium, praecipue cum adipe anserino. semen tritum et haustum naribus sternumenta compescit et destillationes quoque capitis inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. verrucas mixto atramento sutorio tollit. venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.46 Plin. Nat. 20.47 (English) >>Plin. Nat. 20.48

Powered by PhiloLogic