Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.49 Plin. Nat. 20.50 (English) >>Plin. Nat. 20.51

20.50

e contrario nasturtium venerem inhibet, animum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum purgat, detrahit bilem potum #1108 pondere in aquae vii, strumis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat visum compurgat, commotas mentes sedat ex aceto sumptum, lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tussim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. semen ex vino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro. prodest et contra suspiria et tussim cum origano et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovorum album. et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero e melle utilissime. sextius adicit ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolores contrito, alopecias emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco,

-- --

porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furunculos concoquit cum fermento. carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem babylonium; silvestri ad omnia ea effectus maior.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.49 Plin. Nat. 20.50 (English) >>Plin. Nat. 20.51

Powered by PhiloLogic