Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.50 Plin. Nat. 20.51 (English) >>Plin. Nat. 20.52

20.51

in praecipuis autem medicaminibus ruta est. latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsae aspersa modice aqua et in pyxide cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in macedonia maxime iuxta flumen aliacmonem; mirumque, cicutae suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutae sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque galatica; quaecumque autem ruta et per se pro antidoto valet foliis tritis ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item fungos, sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo muniant se. valent et contra scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi

-- --

morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel cum aceto et pice decocta. suco perunctos, etiam habentes negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere. efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu potam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.50 Plin. Nat. 20.51 (English) >>Plin. Nat. 20.52

Powered by PhiloLogic