Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.58 Plin. Nat. 20.59 (English) >>Plin. Nat. 20.60

20.59

est cumino simillimum quod graeci vocant ami. quidam vero aethiopicum cuminum id esse existimant. hippocrates regium appellavit, videlicet quia efficacius aegyptio iudicavit. plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus alexandrinis subditur et condimentis interponitur. inflationes et tormina discutit, urinas et menstrua ciet, suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur id per coitum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.58 Plin. Nat. 20.59 (English) >>Plin. Nat. 20.60

Powered by PhiloLogic