Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.59 Plin. Nat. 20.60 (English) >>Plin. Nat. 20.61

20.60

de cappari satis diximus inter peregrinos frutices. non utendum transmarino, innocentius est italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint, paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita in sole fricentur. splenicis prodest in vino potus radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu, feruntque xxxv diebus per urinam et alvum totum lienem emitti. bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen decoctum

-- --

vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse inter auctores convenit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.59 Plin. Nat. 20.60 (English) >>Plin. Nat. 20.61

Powered by PhiloLogic