Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.6 Plin. Nat. 20.7 (English) >>Plin. Nat. 20.8

20.7

ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitiones; siccatur, in farinam tunsa datur quattuor obolis in

-- --

aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea ambulet. haec farina et in smegmata adicitur. cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinyctidas sanant, cum vino canis morsus, item multipedae; sepa graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. ipse cucumis odore defectum animi refovet. - (coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse certum est.) -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.6 Plin. Nat. 20.7 (English) >>Plin. Nat. 20.8

Powered by PhiloLogic