Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.69 Plin. Nat. 20.70 (English) >>Plin. Nat. 20.71

20.70

heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare malunt. tertium est inter haec medium, set minus quam cetera efficax. optimum autem creticum, nam et iucunde olet, proximum zmyrnaeum durius, heracleoticum ad potum utilius, quod onitin vocant. communis autem usus

-- --

serpentes fugare, percussis esui dari et decoctum potui, urinam ciere, ruptis, convolsis mederi cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad sextam; item ad scabiem, pruriginem, psoras in descensione balinearum. sucus auribus infunditur cum lacte mulieris. tonsillis quoque et uvis medetur, capitis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum cinere e vino bibatur. alvum mollit acetabuli mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus et candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem narium sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia cum melle et sale. crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum aceto et sale sumptum paulatim. regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur. lassi perunguuntur ex eo ita, ne venter attingatur. epinyctidas cum pice sanat, furunculos aperit cum fico tosta, strumas cum oleo et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico inlitum, fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.69 Plin. Nat. 20.70 (English) >>Plin. Nat. 20.71

Powered by PhiloLogic