Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.75 Plin. Nat. 20.76 (English) >>Plin. Nat. 20.77

20.76

sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.75 Plin. Nat. 20.76 (English) >>Plin. Nat. 20.77

Powered by PhiloLogic