Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.82 Plin. Nat. 20.83 (English) >>Plin. Nat. 20.84

20.83

coriandrum inter silvestria non invenitur. praecipuum esse constat aegyptium. valet contra serpentium genus unum, quod amphisbaenas vocant, potum

-- --

inpositumque. sanat et alia vulnera, epinyctidas pusulas tritum; sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uva passa, panos vero ex aceto tritum. seminis grana tria in tertianis devorari iubent aliqui ante accessionem vel plura inlini fronti. sunt qui et ante solis ortum cervicalibus subici efficaciter putent. vis magna ad refrigerandos ardores viridi. ulcera quoque, quae serpunt, sanat cum melle vel uva passa, item testes, ambusta, carbunculos, aures, cum lacte mulieris epiphoras oculorum, ventris et intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. bibitur et in choleris cum ruta. pellit animalia interaneorum cum mali punici suco et oleo semen potum. xenocrates tradit rem miram, si vera est, menstrua contineri uno die, si unum granum biberint feminae, biduo, si duo, et totidem diebus quot grana sumpserint, M. Varro coriandro subtrito et cumino acetoque carnem omnem incorruptam aestate servari putat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.82 Plin. Nat. 20.83 (English) >>Plin. Nat. 20.84

Powered by PhiloLogic