Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.83 Plin. Nat. 20.84 (English) >>Plin. Nat. 20.85

20.84

atriplex et silvestre est, accusatum pythagorae, tamquam faceret hydropicos morbosque regios et pallorem, concoqueretur difficillime; ac ne in hortis quidem iuxta id nasci quicquam nisi languidum culpavit. addidere dionysius et diocles plurimos gigni ex eo morbos, nec nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium

-- --

esse, lentigines et papulas gignere. miror quare difficulter in italia nasci tradiderit id solo smyrnaeus. hippocrates vulvarum vitiis infundit id cum beta. lycus neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos, furunculos incipientes, duritias omnes vel cocto vel crudo utiliter inlini putavit, item ignem sacrum cum melle, aceto, nitro, similiter podagras. ungues scabros detrahere dicitur sine ulcere. sunt qui et morbo regio dent semen eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfricent, alvum moveant cocto vel per se vel cum malva aut lenticula. concitant et vomitiones. silvestri capillos tingunt et ad supra scripta utuntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.83 Plin. Nat. 20.84 (English) >>Plin. Nat. 20.85

Powered by PhiloLogic