Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.103 Plin. Nat. 21.1 (English) >>Plin. Nat. 21.2

21.1

in hortis seri et coronamenta iussit cato, inenarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti. quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque saecula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne

-- --

pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixturarumque varietati, sive alterni atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum funiculis in orbem, in oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas currant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.103 Plin. Nat. 21.1 (English) >>Plin. Nat. 21.2

Powered by PhiloLogic