Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.101 Plin. Nat. 21.102 (English) >>Plin. Nat. 21.103

21.102

trychno, quam quidam strychnon scripsere, utinam nec coronarii in aegypto uterentur, quos invitat hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quorum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, halicacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quoniam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius

-- --

quam herba, folliculis magnis latisque et turbinatis grandi intus acino, qui maturescit novembri mense. tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque suco. quamquam et graeci auctores in iocum vertere. drachmae enim pondere lusum furoris gigni dixerunt, species vanas imaginesque conspicuas obversari demonstrantes; duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mortem. hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in proeliis tinguerentur illo passim nascente. qui parcius insectabantur, manicon nominavere; qui nequiter occultabant, erythron aut neurada aut, ut nonnulli, perisson, ne cavendi quidem causa curiosius dicendum. quin et alterum genus, quod halicacabon vocant, soporiferum est atque etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis moly appellatum, laudatum vero a diocle et euenore, a timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione innocentiae - quippe praesentaneum remedium ad dentium

-- --

mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo in vino - exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem enim gigni. non demonstranda remedia, quorum medicina maioris mali periculum adferat: commendetur ergo in cibis tertium genus licet ac praeferatur hortensiis saporibus et nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos xenocrates praedicet; non tamen auxilia earum tanti sunt, ut ideo plura nos de iis commemorare fas putem, praesertim tanta copia innoxiorum medicaminum. halicacabi radicem bibunt qui vaticinari gallantesque vere ad confirmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est - id enim libentius rettulerim - aqua copiosa mulsa calida potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum in tantum adversam, ut radice eius propius admota soporetur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.101 Plin. Nat. 21.102 (English) >>Plin. Nat. 21.103

Powered by PhiloLogic