Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.10 Plin. Nat. 21.11 (English) >>Plin. Nat. 21.12

21.11

genera eius nostri fecere celeberrima praenestinam et campanam; addidere alii milesiam, cuius ardentissimus colos, non excedentis duodena folia, proximam et trachiniam minus rubentem, mox alabandicam viliorem, albicantibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore, colore, odore. paucissima quina folia, ac deinde

-- --

numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in campania italiae, graeciae vero circa philippos, sed ibi non suae terrae proventu: pangaeus mons in vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolae transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia corticis. caepio tiberii caesaris principatu negavit centifoliam in coronas addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quae graeca appellatur a nostris, a graecis lychnis, non nisi in umidis locis proveniens nec umquam excedens quina folia violaeque magnitudine, odore nullo. est et alia graecula appellata, convolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis; alia funditur e caule malvaceo folia oleae habente - mucetum vocant - , atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.10 Plin. Nat. 21.11 (English) >>Plin. Nat. 21.12

Powered by PhiloLogic