Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.11 Plin. Nat. 21.12 (English) >>Plin. Nat. 21.13

21.12

et alias vera quoque plurimum solo praevalet. cyrenis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, carthagine hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior. seri neque pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta

-- --

roribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox campana est, sera milesia, novissima tamen desinit praenestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso inseruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae graecis altera est. omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissimeque provenit surculis quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque circumfossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.11 Plin. Nat. 21.12 (English) >>Plin. Nat. 21.13

Powered by PhiloLogic