Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.12 Plin. Nat. 21.13 (English) >>Plin. Nat. 21.14

21.13

lilium rosae nobilitate proximum est et quadam cognatione unguenti oleique, quod lilinum appellatur. interpositum etiam maxime rosas decet, medio proventu earum incipiens. nec ulli florum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido semper collo et non sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et

-- --

staminis stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex, et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum vocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis. alba lilia iisdem omnibus modis seruntur, quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut hipposelinum, nihilque est fecundius una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod graeci crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissimum in antiochia ac laudicea syriae, mox in phaselide. quartum locum optinet in italia nascens.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.12 Plin. Nat. 21.13 (English) >>Plin. Nat. 21.14

Powered by PhiloLogic