Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.17 Plin. Nat. 21.18 (English) >>Plin. Nat. 21.19

21.18

baccar quoque radicis tantum odoratae est, a

-- --

quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos aristophanes, priscae comoediae poeta, testis est; unde quidam errore falso barbaricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido provenit. simillimum ei combretum appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar. haec sutilia tantum. eorum quoque error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus in nardi generibus. quin immo asaron invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.17 Plin. Nat. 21.18 (English) >>Plin. Nat. 21.19

Powered by PhiloLogic