Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.18 Plin. Nat. 21.19 (English) >>Plin. Nat. 21.20

21.19

crocum silvestre optimum. serere in italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus. seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas cilicio et ibi in coryco monte, dein lycio e monte olympo, mox centuripino siciliae. aliqui theraeo secundum locum dedere. adulteratur nihil aeque. probatio sinceri, si inposita manu crepitet veluti fragile;

-- --

umidum enim, quod evenit adulteratione, sentit. altera probatio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo, cum sit mediocre, dialeucon vocant. contra cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pessimum vero quod situm redolet. mucianus auctor est, in lycia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum atque ita degenerans renovari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capillamenti modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci, tritum ad theatra replenda. floret vergiliarum occasu paucis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colligitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fontes laetissimum. troianis temporibus iam erat honos ei; hos certe flores homerus tris laudat loton, crocum, hyacinthum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.18 Plin. Nat. 21.19 (English) >>Plin. Nat. 21.20

Powered by PhiloLogic