Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.19 Plin. Nat. 21.20 (English) >>Plin. Nat. 21.21

21.20

omnium autem odoramentorum atque adeo

-- --

herbarum differentia est in colore et odore et suco. odorato sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odorata; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, propius admotus hebetatur, ut violae. rosa recens a longinquo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit, hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerrimus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis; in aegypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine. quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent, non olent propter umorem nimium, ut buceras, quod est fenum graecum. aquatis odor non omnino sine suco est, ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco, eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut violae ac rosae. hortensium odoratissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam

-- --

vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes amariores quam intacti. aliqua arida diutius odorem continent, ut melilotos. quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque radices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris quod dictum est credimus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.19 Plin. Nat. 21.20 (English) >>Plin. Nat. 21.21

Powered by PhiloLogic