Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.20 Plin. Nat. 21.21 (English) >>Plin. Nat. 21.22

21.21

illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medicinae. laudatissima in illyrico, et ibi quoque non in maritimis, sed in silvestribus drinonis et naronae, proxima in macedonia, longissima haec et candicans et exilis. tertium locum habet africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine, quae et melior, rhizotomos. subrufa optima, quae sternumenta tractatu movet. caulem habet cubitalem, erectum; floret versicolori specie, sicut arcus

-- --

caelestis, unde et nomen. non inprobatur et pisidica. effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc veluti placamento terrae blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii orbe triplici cum legerunt, protinus in caelum adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit. - optimum antea irinum leucade et elide ferebatur - iam pridem enim et seritur - , nunc e pamphylia, sed cilicium maxime laudatur atque e septentrionalibus. -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.20 Plin. Nat. 21.21 (English) >>Plin. Nat. 21.22

Powered by PhiloLogic