Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.24 Plin. Nat. 21.25 (English) >>Plin. Nat. 21.26

21.25

omnes autem hi flores non fuere in usu alexandri magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a graecis tamen repertos quis dubitet, non aliter italia usurpante nomina illorum at, hercules, petellio ipsa nomen inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum color est commendatus, qui est rosae silvestris, folia parva, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis intorta folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum semen includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinquagenis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis alia alii vocabula inponunt. chrysocome sive chrysitis non habet latinam appellationem. palmi altitudine

-- --

est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex austero dulci, in petrosis opacisque nascens.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.24 Plin. Nat. 21.25 (English) >>Plin. Nat. 21.26

Powered by PhiloLogic