Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.2 Plin. Nat. 21.3 (English) >>Plin. Nat. 21.4

21.3

arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versicolori florum, quae invicem odores coloresque accenderet, sicyone ingenio pausiae pictoris atque glycerae coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post olympiada c. sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere, quae vocantur aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento e cornibus tincto. paulatimque et romae subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem

-- --

nominatis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea inaurata aut inargentata dabantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.2 Plin. Nat. 21.3 (English) >>Plin. Nat. 21.4

Powered by PhiloLogic