Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.29 Plin. Nat. 21.30 (English) >>Plin. Nat. 21.31

21.30

totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum et apes decerpunt, ut augurium mellis sit; proventum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam

-- --

in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non temptavere homines mellis attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex attica thymum et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae obstitit, non durante attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in arcadia, cum oleam non putarent gigni nisi intra ccc stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapideos campos in provincia narbonensi refertos scimus, hoc paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum milibus convenientibus, ut thymo vescantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.29 Plin. Nat. 21.30 (English) >>Plin. Nat. 21.31

Powered by PhiloLogic