Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.31 Plin. Nat. 21.32 (English) >>Plin. Nat. 21.33

21.32

etiamnum folio coronant iovis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, helenium, sisymbrium, serpullum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui graece phlox vocatur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpullo. helenium e lacrimis helenae dicitur natum, et ideo

-- --

in helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.31 Plin. Nat. 21.32 (English) >>Plin. Nat. 21.33

Powered by PhiloLogic