Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.36 Plin. Nat. 21.37 (English) >>Plin. Nat. 21.38

21.37

florum prima ver nuntiat viola alba, tepidioribus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion appellatur et purpurea, proxime flammeum, quod phlox vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum bis anno, vere et autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis aliquanto narcissus et lilium trans maria, in italia quidem, ut diximus, post rosam. verum in graecia tardius etiamnum anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos, alia quam quae dicetur in medicis. sequitur oenanthe ac melanium et ex silvestribus heliochrysos, deinde alterum genus anemones, quae limonia vocatur, post hanc gladiolus comitatus hyacintho. novissima rosa, eademque prima deficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et

-- --

viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebro prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen. hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferentis eius, quem apollo dilexerat, aut ex aiacis cruore editi, ita discurrentibus venis, ut graecarum litterarum figura ΑΙ legatur inscriptum. heliochrysus florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare se magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.36 Plin. Nat. 21.37 (English) >>Plin. Nat. 21.38

Powered by PhiloLogic