Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.37 Plin. Nat. 21.38 (English) >>Plin. Nat. 21.39

21.38

et verni quidem flores hi sunt; succedunt illis aestivi, lychnis et iovis flos et alterum genus lilii, item tiphyon et amaracus, quem phrygium cognominant. sed maxime spectabilis pothos. duo genera huius: unum, cui flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis, quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium genus lilii et crocum et orsini utraque genera, unum hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia. coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae condiantur. hic est trans maria ordo florum. in italia

-- --

violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam cyanus excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica semper viret, in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a graecis chamaedaphne vocatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.37 Plin. Nat. 21.38 (English) >>Plin. Nat. 21.39

Powered by PhiloLogic