Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.41 Plin. Nat. 21.42 (English) >>Plin. Nat. 21.43

21.42

mirum est dignumque memoratu de alimentis quod conperi. hostilia vicus adluitur pado. huius inquilini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos noctibusque ad quina milia passuum contrario amne subvehunt. egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae alvi intellegantur revectisque eximantur mella. et in hispania mulis provehunt simili de causa. tantumque pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. heracliae in ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternumenta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quae suis locis dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et

-- --

ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa ad canes etiam pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.41 Plin. Nat. 21.42 (English) >>Plin. Nat. 21.43

Powered by PhiloLogic