Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.42 Plin. Nat. 21.43 (English) >>Plin. Nat. 21.44

21.43

aliud genus in eodem ponti situ, gente sannorum, mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo scatent silvae. gensque ea, cum ceram in tributa romanis praestet, mel, quoniam exitiale est, non vendit. et in perside et in mauretaniae caesariensis gaetulia, contermina massaesylis, venenati favi gignuntur, quidamque a parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore deprehenduntur. quid sibi voluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent aut non totis favis parum enim erat genuisse rem, in qua venenum facillime daretur etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit quid sibi voluit, nisi ut cautiorem minusque avidum faceret hominem non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, remedio adversus has utique non differendo ergo malvae suco aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fingentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum

-- --

omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra serpentes psyllis marsisque inter homines.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.42 Plin. Nat. 21.43 (English) >>Plin. Nat. 21.44

Powered by PhiloLogic