Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.46 Plin. Nat. 21.47 (English) >>Plin. Nat. 21.48

21.47

cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua ac triduo in tenebris siccatis, quarto die liquatis igni in novo fictili, aqua favos tegente, tunc sporta colatis. rursus in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipiturque alia frigida, vasis melle circumlitis. optima quae punica vocatur, proxima quam maxime fulva odorisque mellei, pura, natione autem pontica, quod constare equidem miror inter venenata mella, dein cretica, plurimum enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium. post has corsica, quoniam ex buxo fit, habere quandam vim medicaminis putatur. punica fit hoc modo: ventilatur sub diu saepius cera fulva, dein fervet in aqua marina ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem, id est candidissima quaeque, transfunduntque in vas, quod exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt separatim, dein vas ipsum aut aquam refrigerant. et cum hoc ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque. haec enim candorem facit, sol siccat, et, ne liquefaciat,

-- --

protegunt tenui linteo. candidissima vero fit post insolationem etiamnum recocta. punica medicinis utilissima. nigrescit cera addito chartarum cinere, sicut anchusa admixta rubet, variosque in colores pigmentis trahitur ad reddendas similitudines et innumeros mortalium usus parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de melle apibusque in natura earum dicta sunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.46 Plin. Nat. 21.47 (English) >>Plin. Nat. 21.48

Powered by PhiloLogic