Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.4 Plin. Nat. 21.5 (English) >>Plin. Nat. 21.6

21.5

semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et servos suos equosque mittebant. inde illa xii tabularum lex: "qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutis suae ergo duitor ei." quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. quis ergo honos ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset inposita. alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant, ingensque et hinc severitas. l. fulvius argentarius bello punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. p. munatius cum demptam marsuae coronam e floribus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vincula triumviri iussissent, appellavit tribunos plebei, nec

-- --

intercessere illi, aliter quam athenis, ubi comissabundi iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doctrinae frequentabant. apud nos exemplum licentiae huius non est aliud quam filia Divi Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum marsuam litterae illius dei gemunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.4 Plin. Nat. 21.5 (English) >>Plin. Nat. 21.6

Powered by PhiloLogic