Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.49 Plin. Nat. 21.50 (English) >>Plin. Nat. 21.51

21.50

in aegypto proxima auctoritas cichorio est, quod

-- --

diximus intubum erraticum. nascitur post vergilias, floret particulatim. radix ei lenta, quare etiam ad vincula utuntur illa. anthalium longius a flumine nascitur, mespili magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio cyperi. mandunt igni comparatum. mandunt et oetum, cui pauca folia minimaque, verum radix magna. arachidne quidem et aracos, cum habeant radices ramosas ac multiplices, nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud supra terram habent. reliqua volgarium in cibis apud eos herbarum nomina: chondrylla, hypochoeris, caucalis, enthryscum, scandix, come, quae ab aliis tragopogon vocatur, foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus et ab aequinoctio nascentes aphace, achynops. epipetron vocant quae numquam floret. at e contrario aphace subinde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque vere usque in aestatem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.49 Plin. Nat. 21.50 (English) >>Plin. Nat. 21.51

Powered by PhiloLogic