Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.50 Plin. Nat. 21.51 (English) >>Plin. Nat. 21.52

21.51

multas praeterea ignobiles habent, sed maxime celebrant cnecon italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima:

-- --

silvestris et mitior. silvestrium duae species. una mitiori similis, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae utebantur exili, quare quidam atractylida vocant. semen eius candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculeatarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et genera.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.50 Plin. Nat. 21.51 (English) >>Plin. Nat. 21.52

Powered by PhiloLogic