Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.53 Plin. Nat. 21.54 (English) >>Plin. Nat. 21.55

21.54

carduus et folia et caules spinosae lanuginis habet, item acorna, leucacanthos, chalceos, cnecos, polyacanthos, onopyxos, helxine, scolymos. chamaeleon in foliis non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge. quaedam aestate florent, ut tetralix et helxine. scolymos quoque sero floret et diu.

-- --

acorna a cneco colore tantum rufo distinguitur et pinguiore suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero maturescente semine nec ante autumnum, quamquam id de omnibus spinosis dici potest. verum omnia haec et semine et radice nasci possunt. scolymus carduorum generis ab his distat, quod radix eius vescendo est decocta. mirum, quod sine intervallo tota aestate aliud floret in eo genere, aliud concipit, aliud parturit. aculei arescente folio desinunt pungere. helxine rara visu est neque in omnibus terris, a radice foliosa, ex qua media veluti malum extuberat contectum sua fronde. huius vertex summus lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastichen appellatam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.53 Plin. Nat. 21.54 (English) >>Plin. Nat. 21.55

Powered by PhiloLogic