Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.65 Plin. Nat. 21.66 (English) >>Plin. Nat. 21.67

21.66

ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet, scilla latum et tractabile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua voluptate, ut videtur hesiodo. tradunt et ante portas villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam. asphodeli mentionem et homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior lxxx simul acervatis saepe bulbis. theophrastus et fere graeci princepsque pythagoras caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum vocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt. albuco scapus cubitalis, amplus, purus levisque, de quo mago praecipit exitu mensis marti et initio aprilis, cum floruerit, nondum semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos faciendos. idem oiston adicit a graecis vocari, quam inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus maiis usque in finem octobris mensis decorticari atque leni sole

-- --

siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron vocant, et ipsum palustrem, iulio mense toto secari iubet ad radicem tertioque die in sole siccari, donec candidus fiat, cotidie autem ante solem occidentem in tectum referri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.65 Plin. Nat. 21.66 (English) >>Plin. Nat. 21.67

Powered by PhiloLogic