Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.66 Plin. Nat. 21.67 (English) >>Plin. Nat. 21.68

21.67

similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texendas tegetes et ipsum iunio mense eximi ad iulium medium praecipiens, cetera de siccando eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus iuncorum facit, quod marinum et a graecis oxyschoenon vocari invenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem marem et oxyn graeci vocant; reliqua feminini, ferentis semen nigrum: quem melancranim appellant, crassior hic et fruticosior, magisque etiamnum tertius, qui vocatur holoschoenus. ex his melancranis sine aliis generibus nascitur, oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilissimus ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; fert fructum ovorum cohaerentium modo. nascitur autem et is, quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine in terram defixo, melancranis autem suo semine. alioqui omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad nassas marinas, vitilium elegantiam, lucernarum lumina, praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas alpes tanta, ut inciso ventre inpleant paene unciarum latitudinem, in aegypto vero cubitorum longitudinem non aliis utiliorem.

-- --

quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli - cyperon vocant - , multi vero non discernunt a cypiro vicinitate nominis. nos distinguemus utrumque.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.66 Plin. Nat. 21.67 (English) >>Plin. Nat. 21.68

Powered by PhiloLogic