Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.68 Plin. Nat. 21.69 (English) >>Plin. Nat. 21.70

21.69

cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quae semen est. radix olivae nigrae similis, quam, cum oblonga est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero prima hammoniaco, secunda rhodio, tertia theraeo,

-- --

novissima aegyptio. qui et confudit intellectum, quoniam et cypiros ibi nascitur. sed cypiros radice durissima vixque spirans, cyperis odor et ipsis nardum imitans. est et per se indica herba, quae cypira vocatur, zingiberis effigie; commanducata croci vim reddit. cypero vis in medicina psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix adversus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii est. vulvas aperit pota; largiori tanta vis, ut et expellat eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua, quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.68 Plin. Nat. 21.69 (English) >>Plin. Nat. 21.70

Powered by PhiloLogic