Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.69 Plin. Nat. 21.70 (English) >>Plin. Nat. 21.71

21.70

iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui vocatur holoschoenus * * * quae proxima sunt radici, commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod euripicen vocant; huius semine somnum allici, set modum servandum, ne sopor fiat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.69 Plin. Nat. 21.70 (English) >>Plin. Nat. 21.71

Powered by PhiloLogic