Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.79 Plin. Nat. 21.80 (English) >>Plin. Nat. 21.81

21.80

crocum melle non solvitur nulloque dulci, facillime autem vino aut aqua. utilissimum in medicina, adservatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex ovo; item vulvarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et renium, iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleuriticis. tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius biberint, crapulam non sentient, ebrietati resistent. coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro inlinitur cum creta cimolia. ipsum plurumis medicaminibus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit. faex quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appellant, habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, urinas. magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod gustatu salivam dentesque maxime inficit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.79 Plin. Nat. 21.80 (English) >>Plin. Nat. 21.81

Powered by PhiloLogic