Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.80 Plin. Nat. 21.81 (English) >>Plin. Nat. 21.82

21.81

iris rufa melior quam candida. infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus praecipue et tussientibus taeniarumve vitio laborantibus instillari. ceteri effectus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat capitis, praecipue suppurationes veteres. alvum solvit duabus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, lienes ex aceto. contra serpentium et araneorum morsus ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum morsus ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sic et nervorum

-- --

doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlinitur. vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta movet caputque purgat. dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur, in vino ad clavos et verrucas, triduoque non solvitur. halitus oris commanducata abolet alarumque vitia. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem xyrim vocent. strumas haec vel panos vel inguina discutit. praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur colligentesque dicant, cuius hominis vitiique causa eximant. scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plantaginis, et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rursusque opus quaerunt, partem eam, quam servavere, eodem loco infodiunt, credo, ut vitia, quae sanaverint, faciant rebellare. saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones, conroborat stomachum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.80 Plin. Nat. 21.81 (English) >>Plin. Nat. 21.82

Powered by PhiloLogic