Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.81 Plin. Nat. 21.82 (English) >>Plin. Nat. 21.83

21.82

polio musaeus et hesiodus perungui iubent dignationis gloriaeque avidos, polium tractari * * * coli, polium contra venena haberi, contra serpentes substerni, uri, in

-- --

vino decoqui recens vel aridum inlinique vel potari. medici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in vino, et hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quoque sic inlinunt. secundas mulierum partusque emortuos pellit, item dolores corporis. vesicas inanit, epiphoris inlinitur. nec magis alia herba convenit medicamento, quod alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caputque eo inpleri et abortum fieri puto. aliqui negant et religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligandum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et si teratur ex aqua caelesti, aspidas mitigare dicitur, et non secus atque cytinus adstringit et cohibet vulnera prohibetque serpere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.81 Plin. Nat. 21.82 (English) >>Plin. Nat. 21.83

Powered by PhiloLogic