Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.83 Plin. Nat. 21.84 (English) >>Plin. Nat. 21.85

21.84

melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis

-- --

eius examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina e vino. folia eius strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae sucus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prodest dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus, ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.83 Plin. Nat. 21.84 (English) >>Plin. Nat. 21.85

Powered by PhiloLogic