Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.85 Plin. Nat. 21.86 (English) >>Plin. Nat. 21.87

21.86

trifolium scio credi praevalere contra serpentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis granis xx potis vel foliis et tota herba decocta, serpentesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere xxv grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi,

-- --

multa alia praeterea in remediis eius adscribi. sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet, sophocles enim poeta venenatum id dicit, simos quoque ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum corpori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra venena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.85 Plin. Nat. 21.86 (English) >>Plin. Nat. 21.87

Powered by PhiloLogic