Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.86 Plin. Nat. 21.87 (English) >>Plin. Nat. 21.88

21.87

thymum colligi oportet in flore et in umbra siccari. duo autem sunt genera eius: candidum, radice lignosa, in collibus nascens, quod et praefertur; alterum nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati multum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis; item diutinae tussi ecligmate faciles excreationes facere cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi extenuare, item stomachi et ventris vitia. modicis tamen utendum est, quoniam excalfaciunt; qua vi sistunt alvum, quae si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti et mellis addi oporteat, item si lateris dolor sit, aut inter scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto cum melle, quae potio datur et in alienatione mentis ac melancholicis. datur et comitialibus, quos correptos olfactu

-- --

excitat thymum. aiunt et dormire eos oportere in molli thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatoribus mulierumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias, et viris vero contra inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat testesve aut si vesicae dolor exigat. e vino tumores et impetus inpositum tollit, item cum aceto callum et verrucas. coxendicibus inponitur cum vino, articulariis morbis et luxatis tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis cum adipe suillo. dant et potioni in articulariis morbis trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis, in fastidio tritum cum sale.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.86 Plin. Nat. 21.87 (English) >>Plin. Nat. 21.88

Powered by PhiloLogic