Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.89 Plin. Nat. 21.90 (English) >>Plin. Nat. 21.91

21.90

habrotonum duorum traditur generum, campestre ac montanum. hoc feminam, illud marem intellegi volunt. amaritudo absinthii in utroque. siculum laudatissimum, dein galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad excalfaciendum, ideo nervis utile, tussi, orthopnoeae, ruptis, convulsis, lumbis, urinae angustiis. datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his quaternis cyathis bibitur. datur et semen tusum in aqua drachmae pondere. prodest et vulvae. concoquit panos cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur cotoneo malo cocto. serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpionum et phalangiorum; et contra venena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. vis ei et extrahendi ea, quae inhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala. ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt,

-- --

efficacissimamque esse herbam contra omnia veneficia, quibus coitus inhibeatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 21.89 Plin. Nat. 21.90 (English) >>Plin. Nat. 21.91

Powered by PhiloLogic