Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.14 Plin. Nat. 22.15 (English) >>Plin. Nat. 22.16

22.15

urtica quid esse invisius potest at illa praeter oleum, quod in aegypto ex ea fieri diximus, vel plurimis scatet remediis. semen eius cicutae contrarium esse nicander adfirmat, item fungis vel argento vivo, apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis, item adversari hyoscyamo et serpentibus et scorpionibus. quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore

-- --

procidentesque vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis cruribus magisque fronte. eadem canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnesque ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa vulvam strangulatis aperit. profluvia narium sistit inpositum. vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat duobus obolis, uno autem in vino poto lassitudines recreat. vulvae vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum melle et thoracem purgat eodem ecligmate et lateri medetur cum semine lini. addunt hysopum et piperis aliquid. inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit. hippocrates vulvam purgari poto eo pronuntiat, dolore levari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum suco malvae, intestinorum animalia pelli cum hydromelite et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari. articulariis morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere aut folia cum ursino adipe trita inponunt. ad eadem radix tusa cum aceto non minus utilis, item lieni, et cocta in vino discutit panos cum axungia vetere salsa. eadem psilotrum est sicca. condidit laudes eius phanias physicus, utilissimam cibis coctam conditamve professus arteriae, tussi, ventris destillationi, stomacho, panis, parotidibus,

-- --

pernionibus, cum oleo sudorem, coctam cum conchyliis ciere alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque menses, cum sale ulcera, quae serpant, cohibere. suco quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uvam gargarizatus reprimit. semen colligi messibus oportet. alexandrinum maxime laudatur. ad omnia haec et mitiores quidem teneraeque efficaces, sed praecipue silvestris illa, et hoc amplius lepras e facie tollit in vino pota. si quadripes fetum non admittat, urtica naturam fricandam monstrant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.14 Plin. Nat. 22.15 (English) >>Plin. Nat. 22.16

Powered by PhiloLogic