Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.1 Plin. Nat. 22.2 (English) >>Plin. Nat. 22.3

22.2

equidem et formae gratia ritusque perpetui in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis quibusdam adverto animo. inlinunt certe aliis aliae faciem in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud dacos et sarmatas corpora sua inscribunt. simili plantagini - glastum in gallia vocatur - britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris nudae incedunt, aethiopum colorem imitantes. iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus galatiae, africae, lusitaniae grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina gallia herbis tyria atque

-- --

conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae: stans et in sicco carpit, quo frugem modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.1 Plin. Nat. 22.2 (English) >>Plin. Nat. 22.3

Powered by PhiloLogic