Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.21 Plin. Nat. 22.22 (English) >>Plin. Nat. 22.23

22.22

chamaeleonem aliqui ixian vocant. duo genera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi.

-- --

quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres. quare et chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis, aliubi cyaneus, aliubi croceus atque aliis coloribus. ex his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibitur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum origani scopis. facit ad difficultatem urinae. hic sucus occidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo, contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sorbeant. radicem eius aliqui concisam servari iubent funiculis pendentem decoquereque in cibo contra fluctiones, quas graeci rheumatismos vocant. ex nigris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus; set una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. radicibus eorum lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginae modo, quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon

-- --

propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceribus utilissimum. omnium autem generum eorum radices scorpionibus adversantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.21 Plin. Nat. 22.22 (English) >>Plin. Nat. 22.23

Powered by PhiloLogic