Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.25 Plin. Nat. 22.26 (English) >>Plin. Nat. 22.27

22.26

anthemis magnis laudibus celebratur ab asclepiade. aliqui leucanthemida vocant, alii leucanthemum, alii eranthemida, quoniam vere floreat; alii chamaemelon, quoniam odorem mali habeat. nonnulli melanthion vocant. genera eius tria fronde tantum distant, palmum non excedentia, parvis foliis * * * rutae candidis aut malinis aut purpureis. in macro solo aut iuxta semitas colligitur vere et in coronamenta reponitur. eodem tempore et medici

-- --

folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem. dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra serpentium omnium ictus. pellunt mortuos partus, item menstrua in potu et urinam calculosque, inlita inflationes, iocinerum vitia, bilem subfusam, aegilopia, conmanducata ulcerum eruptiones manantes sanant. ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est quae florem purpureum habet, cuius et foliorum et fruticis amplitudo maiuscula est. hanc proprie quidam eranthemim vocant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.25 Plin. Nat. 22.26 (English) >>Plin. Nat. 22.27

Powered by PhiloLogic