Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.29 Plin. Nat. 22.30 (English) >>Plin. Nat. 22.31

22.30

aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco simile est - tanta dissociatio deprehenditur - , unde et nomen a graecis alioqui frutici topiario. quidam callitrichon vocant, alii polytrichon, utrumque ab effectu. tinguit enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine apii adiecto oleo copioso, ut crispum densumque faciat; et defluere autem prohibet. duo genera eius: candidius et nigrum breviusque. id, quod maius est, polytrichon, aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso inter se, radix nulla. umbrosas petras parietumque

-- --

aspergines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manantia, quod miremur, cum aquas non sentiat. calculos e corpore mire pellit frangitque, utique nigrum, qua de causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino quantum terni decerpsere digiti. urinam cient, serpentium et araneorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt. capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne perurant; hoc et in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et capitis manantia ulcera. decoctum ex his prodest suspiriosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis. stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. secundas cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi suco poti. infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis cum rosaceo et vino. - (virus folii in urina pueri inpubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mulierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.) - perdices et gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum additis, pecorique esse utilissimos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.29 Plin. Nat. 22.30 (English) >>Plin. Nat. 22.31

Powered by PhiloLogic